- COIX
- COIXGraece κόιξ, item ἄιρων; unde Latin. oero, de qua voce diximus, sporta vel fiscina est, quâ aliquid tollitur, et fertur: Infima Graecia προφορά ρια vocavit. Hesychius interpretatur πλέγματα, τὰ πεῶλεγμένα ἐκ φύλλων δένδρου σκεὐη, φορμοὺς, unde et phormio, apud Donatum, ab huiusinodi phormione sparteo. Namque et κόϊξ Graece, fiscus sparteus. Est autem κόϊξ, vox Attica, pro qua Kois dicebant Dores. Epicharmus,Η῎ ςθύλακον βόειον, ἢ Κοῒν φέρειν;Η῍ Κωρυκίδα.Orgio illi, non quod ex Coice Aethipico, de quo mox, texetentur, unde enim Coices illi media Graecia? sed a verbo antiquo Graeco κόος, quod cavitatem significat. Inde Latinum covum pro caelo, et hinc κόϊς, vas sparteum et concavum, pro quo alii κόϊξ dixêre. Antiqui Comici de phormione vel sporta usurpârunt passim. Pherecrates Κοριαννοϊς,----- ----- πᾶς δ᾿ ἀνὴρΠέῶατο τεϋχος, ἢ κόϊκ ἢ κωρύκους.Antiphanes,----- ----- ἀλςεῖον ἀλφιτήριονΚόϊξ ὁδ᾿ ἐςιν,Sed et genus palmarum Aethiopicarum κόϊκες appellatae sunt. Plin. l. 13. c. 4. In ipsa quidem Aethiopia friatur hoec (tanta est siccitas) et farinoe modô spissatur in panem, gignitur autem in frutice ramis cubitalibus, foliô latiore, pomô rotundô, sed maiore, quam mali ampolitudine, Caecas vocant, i. e. xoixas. His κούκι, planta Aegyptiaca, non absimilis, e cuius foliis et cortice etaim sportae vel phormiones texebantur, κούκι dictae; unde κούκινα πλέγματα Straboni, l. 17. Mentio quoque apud Plinium, l. 12. c. 9. At e diverso cuci in magno honcre, palmoe similis, quando et eius foliis utuntur. Vide Salmas. ad Solin. p. 817.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.